- PERSIS
- PERSISpars fuit ampla Australis Imperii Persiei, ubi Caramania, quae ad Ortum, Susiana, quae ad Occidentem, et Persis propria, quae inter utramque versus Sinum Persieum, cuius caput fuit Persepolis. Item pro tota Persia. Vide ibi. Salmasio semper a Susiane distinguitur, ipsô quoque Strabone, qui tamen Susianem propemodum partem esse Persidis scribit, eas provincias distinguente. A parte Carmaniae, flumen habet Cyrum, a parte Susianes Choaspem; cum Susiane ac Caramania, inter Parthici Imperii provincias non recensetur Plinio ac Isidoro libro Παρθικῶν ςταθμῶν: quia Persae, uti supra diximus, etiam sub Parthorum Imperio, suum semper habuêre Regem, cui Persidis regio parebat et Carmania et Susiane ac reliquae provinciae in Indici maris ora. Unde Plinium, l. 6. c. 25. Parthorum Imperium a Meridie Mari Rubrô terminantem corrigit Salmas. quum eousque non pertineret, minime comprehensâ Perside. et adiunctis regionibus, quae proprium Regem habebant, licet tumhumilem et Partho obnoxium. Vide eum ad Solin. p. 1197. Nec omittendum, quod idem notat, vocem Περσίδος, apud Graecos Scriptores, numquam aliter, quam de particulari Parsarum regionc, non vero de Persarum Imperio, usurpari, p. 1193.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.